monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 11
Tandem Caius Iulius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis annum, sicut hodie servatur, instituit, X videlicet dies observationi veteri superadiiciens, ut annum CCCLXV dies, quibus ipse zodiacum lustrat, efficerent. Et ne quadrans deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant, mensibus ac diebus unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco, quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est, ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque bissextum censuit nominandum.